Haller's Concordance: SUMMI
- in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei Tob. 3:24
- et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 1 Ma. 10:38
- erat enim gener summi sacerdotis 1 Ma. 16:12
- iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem 2 Ma. 3:16
- et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Mk. 5:7
- et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores Mk. 11:27
- erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent Mk. 14:1
- unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam Mk. 14:47
- Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
- summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant Mk. 14:55
- et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis Mk. 14:66
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
- et accusabant eum summi sacerdotes in multis Mk. 15:3
- sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes Mk. 15:10
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum Lk. 24:20
- hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei Heb. 7:1