Haller's Concordance: SUMMO
- qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum Ex. 26:28
- interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est Dt. 4:32
- et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 4 Ki. 10:21
- et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt 2 Par. 25:12
- fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam Tob. 4:12
- non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur Sir. 16:16
- et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum Isa. 56:11
- et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt Jer. 25:33
- relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis Jer. 48:28
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jer. 51:31
- remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 1 Ma. 10:32
- rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 13:36
- et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus 1 Ma. 14:47
- fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent 2 Ma. 3:2
- sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent 2 Ma. 3:9
- nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni 2 Ma. 14:7
- et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt Mt. 27:51
- et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli Mk. 13:27
- superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu Eph. 2:20
- ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita. 3 Esd. 6:31