Haller's Concordance: SUMMUM
- qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum Ex. 26:28
- interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est Dt. 4:32
- et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 4 Ki. 10:21
- et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt Jer. 25:33
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jer. 51:31
- et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 1 Ma. 10:20
- et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem 1 Ma. 10:69
- iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est 1 Ma. 12:7
- et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium 1 Ma. 14:38
- et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis 1 Ma. 14:41
- sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium 2 Ma. 4:7
- at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta 2 Ma. 4:24
- datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem 2 Ma. 14:13
- et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli Mk. 13:27
- et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores Mk. 14:53
- dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum Jn. 2:7
- et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis Acts 23:4
- propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 1 Pet. 2:6