Haller's Concordance: SUMMUS
- Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith Jud. 15:9
- et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam 1 Ma. 12:3
- Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem 1 Ma. 12:6
- ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea 1 Ma. 14:17
- tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum 2 Ma. 3:10
- considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem 2 Ma. 3:32
- cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit 2 Ma. 3:33
- Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
- erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum 2 Ma. 15:12
- et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Mk. 14:60
- ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti Mk. 14:61
- summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes Mk. 14:63