Haller's Concordance: SUMPTUS
- in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris Gen. 3:19
- emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est Gen. 3:23
- ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur 1 Esd. 6:4
- sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus 1 Esd. 6:8
- et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant 1 Ma. 3:30
- Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 1 Ma. 10:39
- et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 1 Ma. 10:44
- et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 1 Ma. 10:45
- ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes 2 Ma. 3:3
- misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari 2 Ma. 4:19
- templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum 2 Ma. 9:16
- quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum Lk. 14:28