Haller's Concordance: SUPERARE
- qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit Gen. 32:25
- veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos Judg. 16:5
- tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum 4 Ki. 16:5
- ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse Jud. 7:9
- Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest Jud. 16:16