Haller's Concordance: SUPERBA
- diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum Sir. 13:26
- et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat Ezec. 33:28
- ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos 1 Ma. 3:20
- superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 2 Pet. 2:18
- hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa Jude 1:16