Haller's Concordance: SUPERBE
- nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos Ex. 18:11
- et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die 2 Esd. 9:10
- ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua 2 Esd. 9:16
- et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt 2 Esd. 9:29
- adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe Ps. 17:10
- ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae Jer. 50:31
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe 1 Ma. 7:34
- et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem 1 Ma. 7:47
- elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum 2 Ma. 9:4