Haller's Concordance: SUPERBI
- non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio Jud. 9:16
- spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas Ps. 76:5
- Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo Ps. 86:14
- superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi Ps. 119:51
- adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua Ps. 119:69
- confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis Ps. 119:78
- foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam Ps. 119:85
- sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi Ps. 119:122
- absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper Ps. 140:5
- sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata Wis. 14:6
- omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi Wis. 15:14
- libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua Sir. 4:9
- dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc Jer. 43:2
- idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est Mic. 2:3
- ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen Mal. 4:1
- et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 2 Tim. 3:2