Haller's Concordance: SUPERBIAE
- ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua Jud. 13:28
- Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
- omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae Job 41:34
- ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat Ps. 36:11
- commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi Ps. 87:4
- tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis Ps. 89:9
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Pr. 14:3
- initium superbiae hominis apostatare a Deo Sir. 10:14
- cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur Sir. 21:5
- vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Isa. 28:1
- pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim Isa. 28:3
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini Jer. 13:17
- non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae Ezec. 16:56
- in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo Soph. 3:11
- et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum 1 Ma. 2:47
- nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves 2 Ma. 7:36