Haller's Concordance: SUPERBIS
- a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo Ps. 19:13
- non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar Ps. 26:4
- elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis Ps. 94:2
- melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis Pr. 16:19
- maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam Jas. 4:6
- similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 1 Pet. 5:5