Haller's Concordance: SUPERFICIE
- adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae Gen. 7:4
- vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas Gen. 7:18
- et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra Lev. 13:55
- et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua Lev. 14:37
- quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae Dt. 6:15
- auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis 3 Ki. 9:7
- et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae 3 Ki. 13:34
- et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud Ezec. 17:5
- In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Dan. 5:5