Haller's Concordance: SUPERFUIT
- qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem Ex. 8:31
- reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis Ex. 14:28
- tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
- posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini 4 Ki. 4:44
- et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit Ps. 106:11
- et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas Mt. 15:37
- et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim Lk. 9:17