Haller's Concordance: SUPERUMERALIS
- et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem Ex. 28:12
- rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 28:15
- et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit Ex. 28:25
- facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt Ex. 28:26
- nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali Ex. 28:27
- et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari Ex. 28:28
- facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam Ex. 28:31
- lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis Ex. 35:10
- posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:7
- fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 39:8
- e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant Ex. 39:17
- fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam Ex. 39:20