Haller's Concordance: SUPERVENIT
- supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 1 Par. 18:5
- etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur Wis. 16:5
- impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum Wis. 19:1
- filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes Bar. 4:25
- regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno 2 Ma. 1:7
- Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta 2 Ma. 12:9
- et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus Acts 21:10
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Acts 27:27