tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita Gen. 42:25
et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum Ex. 25:11
inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel Ex. 25:22
in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur Ex. 28:32
qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium Ex. 30:14
oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum Ex. 38:25
aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli Ex. 38:29
divides eam minutatim et fundes supra oleum Lev. 2:6
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est Lev. 2:15
adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei Lev. 4:26
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei Lev. 5:16
qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem Lev. 27:13
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum Lev. 27:15
a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron Num. 1:3
et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supraNum. 1:18
de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:20
de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:22
de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent Num. 1:24
de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:26
de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent Num. 1:28
de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:30
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:32
porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:34
de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:36
de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:38
de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:40
de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:42
fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere Num. 1:45
numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supraNum. 3:15
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum Num. 3:22
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii Num. 3:28
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti Num. 3:34
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia Num. 3:39
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum Num. 3:40
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres Num. 3:43
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt Num. 3:48
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis Num. 4:3
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis Num. 4:23
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii Num. 4:30
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis Num. 4:35
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis Num. 4:39
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis Num. 4:43
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda Num. 4:47
haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis Num. 8:24
in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me Num. 14:29
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete Num. 23:14
numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere Num. 26:2
a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus Num. 26:4
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio Num. 26:62
hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho Num. 26:63
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me Num. 32:11
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris Dt. 28:13
sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea Dt. 28:23
mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum Dt. 30:11
tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est Judg. 4:21
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt Judg. 18:27
David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 1 Ki. 17:12
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 1 Par. 4:41
numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 1 Par. 23:3
hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra1 Par. 23:24
iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra1 Par. 23:27
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam 2 Par. 28:15
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas 2 Par. 31:16
sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas 2 Par. 31:17
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo 2 Par. 32:33
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus 2 Par. 34:22
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini 1 Esd. 3:8
Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet Tob. 1:1
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum Tob. 4:22
omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi Wis. 15:14
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur Wis. 19:19
conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram Sir. 21:22
modicum plora supra mortuum quoniam requievit Sir. 22:11
quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me Sir. 22:33
de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior Sir. 31:12
coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata Sir. 45:14
in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum Sir. 50:3
pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supraIsa. 7:11
et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi Jer. 2:34
et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius Bar. 2:5
supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae Bar. 6:21
eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati Bar. 6:70
a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione Bar. 6:71
nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas Ezec. 1:25
haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum Ezec. 2:1
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me Ezec. 2:2
thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum Ezec. 40:33
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo Ezec. 45:25
Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. Dan. 14:35
et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum Dan. 8:24
et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini Agg. 2:15
et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 1 Ma. 10:37
et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum 1 Ma. 12:24
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 1 Ma. 13:45
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat 2 Ma. 7:20
isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 2 Ma. 9:8
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer Mt. 2:9
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi Mt. 4:5
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Mt. 5:14
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Mt. 7:24
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud Mt. 13:20
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare Mt. 14:25
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt Mt. 14:26
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore Mt. 24:45
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui Mt. 25:23
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus Mk. 4:38
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse Mk. 7:30
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae Mk. 8:6
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum Lk. 2:8
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere Lk. 3:20
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum Lk. 4:9
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum Lk. 4:29
et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum Lk. 5:19
similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram Lk. 6:48
qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna Lk. 6:49
et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem Lk. 8:6
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt Lk. 8:13
nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen Lk. 8:16
et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos Lk. 9:5
ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit Lk. 10:19
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet Lk. 11:17
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant Lk. 11:33
vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt Lk. 11:44
vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum Lk. 12:44
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem Lk. 13:4
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum Lk. 15:20
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates Lk. 19:17
et huic ait et tu esto supra quinque civitates Lk. 19:19
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum Lk. 19:35
omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum Lk. 20:18
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic Lk. 21:23
et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis Jn. 1:51
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est Jn. 3:31
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est Jn. 13:25
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum Acts 2:3
die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant Acts 26:13
quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Rom. 7:13
si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 1 Cor. 3:12
haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 1 Cor. 4:6
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 1 Cor. 11:10
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 2 Cor. 1:8
id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 2 Cor. 4:17
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt 2 Cor. 8:3
ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 2 Cor. 11:23
nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Cor. 12:6
factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum 2 Cor. 12:11
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam Gal. 1:13
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum Gal. 1:14
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro Eph. 1:21
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae Eph. 1:22
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi Eph. 3:3
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis Phil. 2:17
quae sursum sunt sapite non quae supra terram Col. 3:2
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 2 Th. 2:4
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7
iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram Heb. 11:13
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens Apoc. 4:2
et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram Apoc. 10:2
et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum Apoc. 10:5
et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram Apoc. 10:8
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis Apoc. 14:1
et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam Apoc. 14:14
et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra Apoc. 14:16
et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius Apoc. 14:18
et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei Apoc. 15:2
et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante. 4 Esd. 9:27