Haller's Concordance: SUR
- cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur Gen. 16:7
- profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris Gen. 20:1
- habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit Gen. 25:18
- tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam Ex. 15:22
- porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum Num. 25:15
- et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio Num. 31:8
- omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae Josu. 13:21
- percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti 1 Ki. 15:7
- et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti 1 Ki. 27:8
- filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 1 Par. 8:30
- filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 1 Par. 9:36