Haller's Concordance: SURGAMUS
- et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Esd. 2:18
- et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem 2 Esd. 2:20
- mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea Cant. 7:12
- et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 1 Ma. 9:8
- et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius 1 Ma. 9:44