Haller's Concordance: SURGENT
- ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis Ps. 78:6
- numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper Ps. 88:10
- propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur Bar. 6:26
- viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic Mt. 12:41
- et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos Mt. 24:11
- surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Mt. 24:24
- viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic Lk. 11:32