Haller's Concordance: SURGENTES
- surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum Gen. 26:31
- et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus Num. 14:40
- surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum Dt. 2:13
- qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester Judg. 20:18
- statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa Judg. 20:19
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth 1 Ki. 23:24
- primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem 4 Ki. 3:22
- et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron 2 Par. 30:14
- surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis Tob. 8:6
- surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me Ps. 35:11
- dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas Soph. 3:7
- et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes Mk. 14:57
- et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant Lk. 24:33
- surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt Acts 5:6
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9