Haller's Concordance: SURREXERIT
- dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit Gen. 19:35
- si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat Ex. 21:19
- si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum Dt. 13:1
- si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae 1 Ki. 25:29
- quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi Job 31:14
- si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam Ps. 27:3
- cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper Ps. 76:9
- et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram Isa. 2:19
- et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram Isa. 2:21
- et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. 3 Esd. 3:9