Haller's Concordance: SURREXI
- conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 2 Par. 6:10
- et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum 1 Esd. 9:5
- et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam 2 Esd. 2:12
- perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
- surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima Cant. 5:5
- et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 4 Esd. 6:17
- et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4 Esd. 10:3
- et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me: 4 Esd. 14:2