Haller's Concordance: SURREXITQUE
- supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum Ex. 2:17
- surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus Ex. 12:30
- surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel Num. 16:25
- surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit Num. 24:25
- surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte Josu. 8:3
- surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Judg. 19:9
- dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris Ruth 3:14
- surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 2 Ki. 6:2
- surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni 2 Ki. 14:31