Haller's Concordance: SURSUM
- eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur Ex. 26:24
- quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos Ex. 36:29
- scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius Dt. 4:39
- habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere Dt. 33:27
- et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
- et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum 1 Ki. 9:2
- cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum 1 Ki. 10:23
- et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum 4 Ki. 19:30
- congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 2 Par. 25:5
- sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam 2 Esd. 3:28
- deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius Job 18:16
- quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum Pr. 8:28
- caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile Pr. 25:3
- quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum Eccl. 3:21
- Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum Sir. 52:2
- et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum Isa. 8:21
- et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum Isa. 37:31
- haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus Jer. 31:37
- et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri Ezec. 8:2
- et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium Ezec. 41:7
- ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor Ezec. 43:15
- et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum Mk. 15:38
- et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere Lk. 13:11
- tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me Jn. 11:41
- et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi Acts 2:19
- illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra Gal. 4:26
- igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Col. 3:1
- quae sursum sunt sapite non quae supra terram Col. 3:2
- contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi Heb. 12:15
- et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 4 Esd. 6:41