Haller's Concordance: SUSANNA
- Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. Dan. 13:7
- Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. Dan. 13:22
- Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. Dan. 13:24
- Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. Dan. 13:27
- Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. Dan. 13:31
- Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, Dan. 13:42
- Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. Dan. 13:63
- et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis Lk. 8:3