Haller's Concordance: SUSCEPERUNT
- susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt Josu. 9:14
- quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt Josu. 22:30
- mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem 2 Par. 29:22
- susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri 1 Esd. 8:30
- illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt Jud. 8:24
- quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus. Esther 9:27
- observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies, Esther 9:31
- neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est Bar. 3:21
- et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide 1 Ma. 5:25
- audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose 1 Ma. 14:40
- tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt Jn. 19:16
- hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent Acts 17:11
- et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini. 3 Esd. 8:61
- Ionatha autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis. 3 Esd. 9:14