Haller's Concordance: SUSCITARE
- accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur Num. 24:9
- sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Dt. 25:7
- maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan Job 3:8
- framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos Zach. 13:7
- et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Mt. 3:9
- facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Lk. 3:8
- quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis Phil. 1:17
- arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit Heb. 11:19
- iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 2 Pet. 1:13
- et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem, 3 Esd. 5:44