Haller's Concordance: SUSCITAT
- suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 1 Ki. 2:8
- odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas Pr. 10:12
- responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem Pr. 15:1
- homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes Pr. 16:28
- sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas Pr. 26:21
- sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat Jn. 5:21
- quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat Acts 26:8
- sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 2 Cor. 1:9