Haller's Concordance: SUSTINENS
- fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus Dt. 28:33
- et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane 2 Ki. 3:29
- et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi Tob. 11:14
- et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: Esther 15:6
- Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. Esther 7:6
- kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens Isa. 1:14
- et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi Isa. 23:12
- idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum Jer. 6:11
- et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens Jer. 20:9
- intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem 2 Ma. 6:20
- propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster 1 Th. 3:5