Haller's Concordance: SUSTINUIT
- loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo Ps. 15:3
- quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi Ps. 130:4
- sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Dan. 13:57
- et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto Acts 13:18
- quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum Rom. 9:22
- fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit Heb. 11:27
- aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit Heb. 12:2
- recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes Heb. 12:3