Haller's Concordance: SYMEON
- rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon Gen. 29:33
- et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis Gen. 34:25
- quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea Gen. 34:30
- filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon Gen. 35:23
- tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita Gen. 42:25
- dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Gen. 42:36
- at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
- filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis Gen. 46:10
- duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi Gen. 48:5
- Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia Gen. 49:5
- Ruben Symeon Levi Iuda Ex. 1:2
- hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon Ex. 6:15
- de Symeon Salamihel filius Surisaddai Num. 1:6
- de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:22
- iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai Num. 2:12
- die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai Num. 7:36
- in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai Num. 10:19
- de tribu Symeon Saphat filium Huri Num. 13:5
- filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum Num. 26:12
- hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum Num. 26:14
- de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud Num. 34:20
- hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin Dt. 27:12
- et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas Josu. 19:1
- omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas Josu. 19:8
- in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum Josu. 19:9
- egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim Josu. 21:4
- de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina Josu. 21:9
- et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon Judg. 1:3
- filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 1 Par. 2:1
- filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 1 Par. 4:24
- de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 1 Par. 4:42
- dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 1 Par. 6:65
- de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 1 Par. 12:25
- congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo 2 Par. 15:9
- sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit 2 Par. 34:6
- et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 1 Esd. 10:31
- in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel Jud. 6:11
- et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben Jud. 8:1
- Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem Jud. 9:2
- et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una Ezec. 48:24
- et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Lk. 2:25
- et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Lk. 2:34
- qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim Lk. 3:30
- erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus Acts 13:1
- ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu Issachar duodecim milia Apoc. 7:7