Haller's Concordance: SYNAGOGAE
- vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est Ex. 34:31
- recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:34
- surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur Num. 16:2
- egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra Num. 31:13
- paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae Pr. 5:14
- et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te Sir. 1:39
- synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur Sir. 3:30
- et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius Lk. 8:41
- adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum Lk. 8:49
- post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite Acts 13:15
- et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae Acts 18:7
- adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat Acts 18:17