Haller's Concordance: SYRIAM
- quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam Gen. 28:7
- et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam 3 Ki. 19:15
- necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna 3 Ki. 20:21
- transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel 3 Ki. 22:1
- fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam 3 Ki. 22:11
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 4 Ki. 13:17
- iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam 4 Ki. 13:19
- Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam 2 Par. 18:10
- pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa Jud. 3:14
- Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:12
- et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset 1 Ma. 11:2
- et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Mt. 4:24
- perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias Acts 15:41
- Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum Acts 18:18
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam Acts 20:3
- cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus Acts 21:3
- tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt: 3 Esd. 2:25