et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius Gen. 12:8
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai Gen. 13:3
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino Gen. 13:18
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes Gen. 18:6
qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret Gen. 24:67
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum Gen. 26:25
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium Gen. 31:25
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis Gen. 31:33
emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis Gen. 33:19
egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis Gen. 35:21
qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculumEx. 18:7
tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies Ex. 26:1
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat Ex. 26:6
et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est Ex. 26:30
et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum Ex. 28:43
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario Ex. 29:30
sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 29:44
facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua Ex. 30:18
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino Ex. 30:20
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti Ex. 30:26
tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi Ex. 31:7
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra Ex. 33:7
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi Ex. 33:9
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases Ex. 35:12
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculumEx. 36:13
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases Ex. 39:32
mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii Ex. 40:2
labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua Ex. 40:7
et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur Ex. 40:9
igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculumEx. 40:17
et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat Ex. 40:19
cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem Ex. 40:21
posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi Ex. 40:24
labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua Ex. 40:30
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud Ex. 40:34
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas Ex. 40:36
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii Lev. 4:5
inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii Lev. 4:16
hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni Lev. 6:30
tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua Lev. 8:10
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini Lev. 9:23
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras Lev. 10:9
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus Lev. 14:8
docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos Lev. 15:31
postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem Lev. 16:20
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi Lev. 16:23
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum Lev. 16:33
ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea Lev. 26:11
sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur Num. 1:50
cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur Num. 1:51
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur Num. 2:17
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem Num. 3:23
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius Num. 3:26
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Num. 3:38
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum Num. 4:4
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii Num. 4:26
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi Num. 4:37
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius Num. 7:1
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei Num. 7:89
et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel Num. 8:15
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Num. 8:22
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane Num. 9:15
cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur Num. 9:17
ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco Num. 9:18
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant Num. 9:20
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria Num. 9:21
si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra Num. 9:22
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari Num. 10:17
profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum Num. 10:21
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculumNum. 11:24
remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculumNum. 11:26
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi Num. 12:4
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra Num. 12:10
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini Num. 16:43
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur Num. 17:10
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus Num. 17:13
ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum Num. 18:22
omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum Num. 19:13
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos Num. 20:6
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino Num. 31:54
misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul Josu. 7:22
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor Josu. 7:24
congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta Josu. 18:1
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius Josu. 22:29
egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio Judg. 4:18
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Judg. 7:13
pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 1 Ki. 4:10
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum 2 Ki. 15:25
tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 2 Ki. 16:22
venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris 3 Ki. 2:28
nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum 3 Ki. 2:29
venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi 3 Ki. 2:30
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitae 3 Ki. 8:4
igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt 4 Ki. 7:8
fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum1 Par. 15:1
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Par. 21:29
nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 1 Par. 23:26
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine 2 Par. 1:3
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem 2 Par. 1:4
vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 2 Par. 24:6
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est 1 Esd. 7:15
confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum Tob. 13:12
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui Jud. 9:11
hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam Jud. 10:16
et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam Jud. 12:9
cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor Jud. 14:4
quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt Jud. 14:8
et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum Jud. 14:15
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis Job 5:24
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet Job 8:22
simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum Job 19:12
posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris Ps. 18:11
soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam Ps. 19:5
mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum Ps. 43:3
fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi Ps. 46:4
et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion Ps. 76:2
et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines Ps. 78:60
et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit Ps. 78:67
si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei Ps. 132:3
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia Isa. 4:6
quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi Isa. 22:16
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Isa. 24:20
respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur Isa. 33:20
generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me Isa. 38:12
qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum Isa. 40:22
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas Jer. 10:20
VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem Lam. 2:6
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus Ezec. 37:27
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. Dan. 11:45
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis Amos 5:26
in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis Amos 9:11
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 2 Ma. 2:4
et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit 2 Ma. 2:5
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem Acts 7:43
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat Acts 7:44
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob Acts 7:46
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud Acts 15:16
qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Heb. 8:5
tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta Heb. 9:2
post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum Heb. 9:3
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis Heb. 9:11
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit Heb. 9:21
et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant Apoc. 13:6
et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus Apoc. 21:3