Haller's Concordance: TABESCET
- tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur Job 33:21
- res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit Ps. 112:10
- propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet Isa. 13:7
- onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius Isa. 19:1
- et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu Isa. 34:4
- ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea Lam. 3:20
- cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
- et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti Amos 9:5
- et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo Zach. 14:12