Haller's Concordance: ASSUERUS
- Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. Esther 1:9
- Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. Esther 1:17
- Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. Esther 3:1
- Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut haec audeat facere? Esther 7:5
- Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. Esther 8:1
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7
- Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias: Esther 10:1