Haller's Concordance: TABULAE
- in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur Ex. 26:17
- in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt Ex. 26:20
- et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis Ex. 26:25
- ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti Ex. 34:1
- decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat Ex. 36:21
- ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis Ex. 36:30
- erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent Num. 3:36
- in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 3 Ki. 8:9
- et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 4 Ki. 21:13
- nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto 2 Par. 5:10
- aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti Heb. 9:4