Haller's Concordance: TABULAS
- dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos Ex. 24:12
- facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim Ex. 26:15
- ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas Ex. 26:22
- facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi Ex. 26:26
- qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum Ex. 26:28
- ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis Ex. 26:29
- dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei Ex. 31:18
- et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte Ex. 32:15
- cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis Ex. 32:19
- ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti Ex. 34:1
- excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas Ex. 34:4
- cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei Ex. 34:29
- fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes Ex. 36:20
- binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi Ex. 36:22
- ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas Ex. 36:25
- cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas Ex. 36:26
- contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas Ex. 36:27
- fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi Ex. 36:31
- et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare Ex. 36:32
- fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret Ex. 36:33
- et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases Ex. 39:32
- erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas Ex. 40:18
- haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum Num. 4:31
- quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
- deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Dt. 9:10
- cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis Dt. 9:11
- cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu Dt. 9:15
- proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro Dt. 9:17
- in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam Dt. 10:1
- feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus Dt. 10:3
- reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus Dt. 10:5
- et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum Hab. 2:2