Haller's Concordance: TACEBO
- docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me Job 6:24
- horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis Ps. 42:4
- propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur Isa. 62:1
- ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum Isa. 65:6
- ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii Jer. 4:19