Haller's Concordance: TALEM
- locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit Gen. 41:38
- talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino Ex. 30:37
- fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur Lev. 24:20
- quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
- et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 1 Ma. 10:16
- et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem 1 Ma. 13:35
- de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus 2 Ma. 1:11
- videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus Mt. 9:8
- et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit Mt. 18:5
- si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 1 Cor. 11:16
- fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum 2 Cor. 3:4
- habentes igitur talem spem multa fiducia utimur 2 Cor. 3:12
- capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis Heb. 8:1
- recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes Heb. 12:3
- et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius. 3 Esd. 8:88