Haller's Concordance: TALENTORUM
- omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii Ex. 38:24
- qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem 3 Ki. 9:28
- erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri 3 Ki. 10:14
- ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 1 Par. 22:14
- tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 1 Par. 29:4
- dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 1 Par. 29:7
- si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Esther 3:9
- et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum 3 Esd. 8:57