Haller's Concordance: TALENTUM
- omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi Ex. 25:39
- talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis Ex. 37:24
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes 3 Ki. 20:39
- et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices 4 Ki. 5:22
- tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit 1 Par. 20:2
- et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae Zach. 5:7
- constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret 2 Ma. 8:10
- accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti Mt. 25:24
- et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est Mt. 25:25
- tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta Mt. 25:28
- et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer Apoc. 16:21