veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 4 Ki. 15:19
indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra 4 Ki. 15:20
misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me 4 Ki. 16:7
et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera 4 Ki. 16:8
qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit 4 Ki. 16:9
perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius 4 Ki. 16:10
Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum4 Ki. 16:18
contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa 4 Ki. 17:3
cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem 4 Ki. 17:4
anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum 4 Ki. 17:6
adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius 4 Ki. 17:24
nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae 4 Ki. 17:27
unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei 4 Ki. 18:7
anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam 4 Ki. 18:9
et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum 4 Ki. 18:11
anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas 4 Ki. 18:13
tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri 4 Ki. 18:14
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum4 Ki. 18:16
misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis 4 Ki. 18:17
dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris 4 Ki. 18:19
nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum 4 Ki. 18:23
stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum4 Ki. 18:28
neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum4 Ki. 18:30
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris 4 Ki. 18:31
numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum4 Ki. 18:33
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 4 Ki. 19:4
dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 4 Ki. 19:6
reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis 4 Ki. 19:8
haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum4 Ki. 19:10
tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari 4 Ki. 19:11
vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium 4 Ki. 19:17
misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi 4 Ki. 19:20
quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio 4 Ki. 19:32
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 4 Ki. 19:35
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve 4 Ki. 19:36
et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum 4 Ki. 20:6
in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum 4 Ki. 23:29
Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben 1 Par. 5:6
et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc 1 Par. 5:26
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans 2 Par. 28:16
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 2 Par. 28:20
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 2 Par. 28:21
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum2 Par. 30:6
post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere 2 Par. 32:1
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam 2 Par. 32:4
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo 2 Par. 32:7
quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens 2 Par. 32:9
haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem 2 Par. 32:10
num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum2 Par. 32:11
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Par. 32:21
salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitum 2 Par. 32:22
idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem 2 Par. 33:11
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit Tob. 1:2
anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum Jud. 1:5
ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex AssyriorumJud. 1:10
anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se Jud. 2:1
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia Jud. 2:7
cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem Jud. 2:12
nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent Jud. 5:1
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet Jud. 6:3
respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster Jud. 13:19
nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire Jud. 14:10
sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis Jud. 14:11
quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde Jud. 14:17
reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde Jud. 15:7
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel Jud. 15:13
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti Jud. 16:13
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei Sir. 48:24
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege AssyriorumIsa. 7:17
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam Isa. 7:20
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege AssyriorumIsa. 8:4
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius Isa. 8:7
in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam Isa. 20:1
sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti Isa. 20:4
et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos Isa. 20:6
et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem Isa. 27:13
et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas Isa. 36:1
et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis Isa. 36:2
et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis Isa. 36:4
et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum Isa. 36:8
et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis AssyriorumIsa. 36:13
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis AssyriorumIsa. 36:15
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis AssyriorumIsa. 36:18
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Isa. 37:4
et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Isa. 37:6
reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis Isa. 37:8
haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis AssyriorumIsa. 37:10
ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari Isa. 37:11
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum Isa. 37:18
et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege AssyriorumIsa. 37:21
propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem Isa. 37:33
egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum Isa. 37:36
et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Isa. 37:37
et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam Isa. 38:6
et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis Jer. 2:18
et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata Ezec. 16:28
et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est Ezec. 23:7
ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia Ezec. 23:12
filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum Ezec. 23:23
et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus Osee 11:11
et ero eis quasi leaena sicut pardus in via AssyriorumOsee 13:7
similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc. 3 Esd. 5:69
quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. 3 Esd. 7:15
haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 4 Esd. 13:40
Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. 4 Esd. 15:30
et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. 4 Esd. 15:33