Haller's Concordance: TAMDIU
- profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum Num. 10:21
- et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur Ruth 2:21
- iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur Ruth 2:23
- factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 4 Ki. 6:25