vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat Job 11:12
et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur Ps. 1:3
non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus Ps. 1:4
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum Wis. 2:2
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata Wis. 2:3
venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter Wis. 2:6
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere Wis. 2:16
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum Wis. 3:6
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent Wis. 3:7
transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens Wis. 5:9
et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus Wis. 5:10
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius Wis. 5:12
quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis Wis. 5:15
ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient Wis. 5:22
contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium Wis. 5:24
nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius Wis. 7:9
hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti Wis. 11:11
quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram Wis. 11:23
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent Wis. 12:8
propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti Wis. 12:25
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia Wis. 14:15
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta Wis. 14:16
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt Wis. 14:20
ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua Wis. 16:29
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur Wis. 19:3
tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos Wis. 19:9
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe Sir. 8:15
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis Sir. 19:11
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet Sir. 21:16
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba Sir. 21:21
nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius Sir. 25:24
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus Sir. 38:28
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino Sir. 39:9
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus Sir. 40:6
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem Sir. 40:7
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare Sir. 42:23
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli Sir. 43:21
ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva Sir. 51:19
et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 1 Ma. 10:78
Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum 2 Ma. 4:1
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus 2 Ma. 7:12
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Mt. 26:55
et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso Mk. 1:10
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est Mk. 12:31
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Mk. 12:33
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me Mk. 14:48
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis Lk. 6:22
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam Lk. 18:9
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae Lk. 21:35
et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes Acts 2:2
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum Acts 2:3
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis Acts 3:22
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Acts 6:15
hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me Acts 7:37
locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum Acts 8:32
et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est Acts 9:18
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum Acts 23:15
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor Rom. 3:7
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Rom. 4:17
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo Rom. 6:13
Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient Rom. 9:27
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum Rom. 13:9
audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo Rom. 15:15
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 1 Cor. 3:1
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 1 Cor. 4:9
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc 1 Cor. 4:13
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam 1 Cor. 4:18
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 1 Cor. 7:25
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 1 Cor. 7:29
et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes 1 Cor. 7:30
et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi 1 Cor. 7:31
et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 1 Cor. 9:20
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 1 Cor. 9:21
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 1 Cor. 15:8
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu 2 Cor. 3:18
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 2 Cor. 5:20
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes 2 Cor. 6:10
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos 2 Cor. 6:13
rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas 2 Cor. 10:9
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis Col. 2:20
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Th. 2:7
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 1 Th. 2:11
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 1 Th. 5:4
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 2 Th. 2:2
et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant Heb. 3:5
Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus Heb. 3:6
nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron Heb. 5:4
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem Heb. 11:9
propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis Heb. 11:12
fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit Heb. 11:27
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt Heb. 11:29
et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Heb. 12:5
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater Heb. 12:7
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia Heb. 12:27
mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes Heb. 13:3
quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 1 Pet. 1:24
et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 1 Pet. 2:5
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 1 Pet. 2:11
conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis 1 Pet. 2:12
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 1 Pet. 2:14
viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae 1 Pet. 3:7
si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 1 Pet. 4:11
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 1 Pet. 5:8
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum 2 Jn. 1:5
hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur Jude 1:10
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae Apoc. 1:10
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis Apoc. 1:14
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum Apoc. 1:15
et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus Apoc. 1:17
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur Apoc. 2:27
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te Apoc. 3:3
post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec Apoc. 4:1
et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro Apoc. 4:6
et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram Apoc. 5:6
et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni Apoc. 6:1
et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris Apoc. 6:6
et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis Apoc. 6:12
et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis Apoc. 8:8
et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum Apoc. 8:10
et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut facies hominum Apoc. 9:7
et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur Apoc. 9:17
et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis Apoc. 10:1
et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel Apoc. 10:9
et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus Apoc. 10:10
et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine Apoc. 12:15
et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis Apoc. 14:2
et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei Apoc. 15:2
et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. 16:3
et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam Apoc. 17:12
habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum Apoc. 21:11
et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum Apoc. 21:21
et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni Apoc. 22:1
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 4 Esd. 16:20