Haller's Concordance: TANGET
- manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem Ex. 19:13
- ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius Lev. 12:4
- quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum Judg. 13:5
- in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Job 5:19
- iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis Wis. 3:1