Haller's Concordance: TANTO
- quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant Ex. 1:12
- quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi Lev. 25:16
- si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur Lev. 27:17
- quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Judg. 11:26
- sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 1 Par. 22:8
- et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire Eccl. 8:17
- est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat Sir. 11:11
- et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant Mk. 7:36
- dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem Jn. 14:9
- tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit Heb. 1:4
- non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem Heb. 10:25
- tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus. 4 Esd. 16:49