Haller's Concordance: TANTUM
- sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc Gen. 24:8
- qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret Gen. 24:67
- in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde Gen. 26:16
- ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi Gen. 27:13
- cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret Gen. 27:38
- augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem Gen. 34:12
- unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes Gen. 34:22
- et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum Gen. 34:23
- tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere Gen. 40:14
- et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim Gen. 41:19
- tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam Gen. 41:40
- qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint Gen. 44:7
- qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi Gen. 47:25
- dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant Ex. 8:9
- et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt Ex. 8:11
- tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit Ex. 9:26
- non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis Ex. 10:11
- vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum Ex. 10:24
- non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis Ex. 12:9
- primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis Lev. 2:12
- mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur Lev. 6:18
- quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis Lev. 11:23
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque Lev. 21:2
- in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum Lev. 26:31
- si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit Lev. 27:8
- statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi Num. 12:4
- in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi Num. 18:10
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus Num. 20:19
- fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 26:33
- et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus Num. 36:6
- alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Dt. 2:28
- quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas Dt. 12:32
- sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose Josu. 1:17
- qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age Josu. 1:18
- absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit Josu. 11:13
- quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
- tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram Josu. 23:6
- hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrum Josu. 23:11
- perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret Judg. 4:15
- loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt Judg. 7:3
- in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Judg. 10:9
- dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos Judg. 10:15
- quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret Judg. 15:5
- cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas Judg. 19:20
- habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum Judg. 19:24
- nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset Judg. 20:3
- quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel Judg. 20:6
- et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est Judg. 20:12
- adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 1 Ki. 1:6
- dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 1 Ki. 18:25
- et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur 1 Ki. 20:3
- et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus 1 Ki. 21:4
- dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi 1 Ki. 21:6
- transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel 2 Ki. 19:40
- ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit 3 Ki. 3:12
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 3 Ki. 11:29
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa 4 Ki. 3:25
- reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo 4 Ki. 5:15
- et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino 4 Ki. 6:33
- surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes 4 Ki. 7:7
- respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus 4 Ki. 7:13
- nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis 4 Ki. 14:4
- verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum 4 Ki. 23:9
- quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo 2 Par. 2:6
- sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te 2 Par. 6:19
- et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus 2 Par. 11:17
- ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum 2 Esd. 4:23
- rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis: Esther 4:13
- Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Esther 16:5
- qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. Esther 16:12
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina: Esther 9:6
- Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. Esther 9:16
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini Job 1:12
- ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis Job 6:26
- in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis Job 8:7
- duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar Job 13:20
- numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
- tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea Ps. 39:6
- quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum Ps. 103:11
- quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra Ps. 103:12
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit Pr. 19:7
- vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Pr. 30:8
- et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris Eccl. 2:13
- aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
- sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent Wis. 10:8
- si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt Wis. 13:9
- oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur Wis. 16:4
- quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi Sir. 35:13
- non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus Sir. 45:16
- et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini Sir. 45:28
- nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum Sir. 48:12
- Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui Isa. 26:13
- Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce Isa. 30:7
- et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis Isa. 39:8
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus Isa. 45:14
- ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die Lam. 3:3
- sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum Bar. 4:28
- haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite Zach. 8:19
- et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant 1 Ma. 4:6
- dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire 1 Ma. 5:48
- et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros 1 Ma. 6:25
- tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 1 Ma. 10:14
- et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi 1 Ma. 10:73
- et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum 1 Ma. 11:42
- hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi 2 Ma. 2:33
- sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent 2 Ma. 4:3
- et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt Mt. 5:47
- et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Mt. 8:8
- dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero Mt. 9:21
- et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam Mt. 10:42
- et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Mt. 21:19
- et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes Mk. 6:8
- et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum Mk. 9:8
- qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Mk. 10:30
- quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus Lk. 6:4
- Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit Lk. 8:50
- et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum Jn. 11:52
- cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis Jn. 12:9
- dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput Jn. 13:9
- non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me Jn. 17:20
- nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu Acts 8:16
- hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis Acts 18:25
- et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his Acts 26:29
- an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium Rom. 3:29
- et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae Rom. 4:12
- non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi Rom. 4:23
- nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus Rom. 12:17
- mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 1 Cor. 7:39
- si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 1 Cor. 15:19
- tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat Gal. 1:23
- tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere Gal. 2:10
- bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos Gal. 4:18
- vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem Gal. 5:13
- opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero Gal. 6:4
- quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur Gal. 6:12
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 1 Th. 1:5
- nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 2 Th. 2:7
- iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7
- in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus Heb. 7:22
- estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos Jas. 1:22
- videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum Jas. 2:24
- servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 1 Pet. 2:18
- et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 1 Jn. 2:2
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4
- quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo Apoc. 18:7
- in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 3 Esd. 5:65
- loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar, 4 Esd. 10:34
- quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala, 4 Esd. 14:16