Haller's Concordance: TECTUM
- igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Gen. 8:13
- facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi Ex. 26:7
- tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases Ex. 35:12
- fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi Ex. 36:14
- et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret Ex. 36:18
- et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases Ex. 39:32
- tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri Ex. 39:40
- et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat Ex. 40:19
- cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus Ex. 40:32
- nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat Ex. 40:35
- ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi Num. 4:25
- cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel Num. 14:10
- erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula Judg. 9:51
- qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Judg. 19:18
- vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum Ps. 102:7
- bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi Bar. 6:67
- et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium Ezec. 40:13
- et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Mt. 8:8
- et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat Mk. 2:4
- et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua Mk. 13:15
- et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum Lk. 5:19
- Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Lk. 7:6
- et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant? 3 Esd. 6:4