Haller's Concordance: TEMET
- recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
- non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus Lev. 19:18
- custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos Dt. 4:9
- ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso Ps. 68:23
- ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo Pr. 3:7
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Pr. 6:3
- tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo Sir. 30:22
- et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Mt. 27:40
- salvum fac temet ipsum descendens de cruce Mk. 15:30
- unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos Lk. 23:39
- et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te Jn. 17:5
- et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me Jn. 18:34
- Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere Acts 26:1
- tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat Rom. 14:22
- et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis. 4 Esd. 4:34
- et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt, 4 Esd. 9:1
- nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus. 4 Esd. 10:15